MARIA Jarsia Gornacensis

MARIA Jarsia Gornacensis
MARIA Jarsia Gornacensis
illustri genere nata, sub tutela Michaelis Montani, in literis tantum profecit, ut apud omnes Eruditos summo esset in pretio. Tentamenta Montani, les Essais, sub iudicii sui limam vocata, post mortem eius, rursu imprimi curavit, Cardinalique Richelio dedicavit: Fasciculum Pindi Montani filiae inscripsit, variaque alia edidit, quae illâ fatô functâ prodiêrunt sub titulo, L'ombre de la Demoiselle de Gournay. dein in 2. volum. collecta, acceqerunt nomen, Avis. A' Perronio, Bentivolio, Richelio Cardinal. Carolo I. Duce Mantuano, Heinsio, Puteano, etc. per literas salutata: cum Anna Maria Schurmannia frequens epistolarum commercium habuit, Baudio Galliae Siren et decima Musa appellata. Obiit Lutetiae A. C. 1645. aetat. 80. Epitaphium eius: Mariae Gornacensi, quam Montanus ille siliam, Iustus Lipsius, adeoque omnes docti, sororem agnovêre: Vixit ann. 80. devixit A. C. 1645. Umbrâ aeternum victurâ. Petrus Romualdus, tom. 3. thes. Hist. Lud. Iacob in Bibl. foem, erudit. Hilario Costus elog. foem. ill.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”